TUDER seu TURDE

TUDER seu TURDE
TUDER, seu TURDE
Ptol. Turdetia. Plut. Tyderta, Steph. vulgo Todi, colonia et urbs vetusta Umbriae Episcopalis in colle apud Tiberin. fluv. media inter Perusiam et Narniam, 10. mill. pass. patria Martini Poutificis. Hinc Tuders et Tudertes populi. Silius, l. 4. v. 222.
Et Gradivicolam celso de colle Tudertem.
De hoc tractu vide quae doctissime, ut omnia, summus vir Ios. Scaliger scribit ad Propertium. Idem monstrum lectionis apud STrab. l. 5. scil. Τουδερευελκις ita corrigit: Καὶ Τοῦδερ εὐκλεὴς πόλις, quemadmodum apud Silium:
Sed domus haud obscura Tuder, motuque per Umbros
Bellator populos. ————
Estque omnino ita legendum, inquit Casaubonus, aut certe εὐερκὴς πόλις. Nam et ille locus naturâ fuit munitus in colle ac loco edito situs, Strabo hunusmodi locos solet εὐερκεῖς appellare. Silius, l. 6. v. 645.
—— Colles Umbros, atque arva petehat
Annibal. excelso summus qua vertice montis
Devexum lateri pendet Tuder.
Tuderti et Ameriae, tertiô Marii Consulatu, visa esse caelestia arma, Livius refert: qui addit, Luciô Macciô et Sextiô Iuliô Consulib. duos montes, magnô crepitu accessisse et recessisse, ferrô et flammâ exeuntibus, periisseque cuncta animantia, et villas tremuisse. Nic. Lloydius.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”